- NUMANTIA
- NUMANTIAurbs Hispaniae Tarraconens. circa 20. Annos bellum cum populo Romano, a quo in iuste laesi erant, Flor. l. 2. c. 17. 18. gessit, et a Romanis obsessa per Annos 14. cum haberet tantum quatuor hominum milia, non solum sustinuit, sed etiam vicit 40. milia Romanorum, Pompeiô et Man cinô, ad turpia adactis pacta. Tandem tamen a Scipione post longam et arctissimam obsidionem deleta est. Populi Numantini, qui cum fame laborarent, nec eis daretur iusti certaminis copia, omnia sua, et se ipsosigni Immiserunt, A. 620. Urb. Cond. Horat. l. 2. Od. 12. v. 1.Nolis longa ferae bella Numantiae.Cicer. l. 1. Offic. Maiores nostri Carthaginem, Numantiamque funditus sustulerunt. Et Philipp. 4. Everterunt Numantiam Romani. Vide Liv. l. 56. 57. Florum l. 2. c. 18. Vellei. Paterc. l. 2. Appian. Strab. Plin. etc. Hinc Numantinus adiectivum, Propert. l. 4. el. ult. v. 30.Afra Numantinos regna loquuntur avos.Nic. Lloyd. longitud. 18. 58. latitud. 42. 30. Numantiae rudera, nunc Puente Garay, sunt in Castella veteri ad radices montium, vix 3. leuc. in confinio Aragoniae in Ortum, 6. a Turiazone in Africum, Uxamam versus 10. circiter. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.